Pline l'Ancien, Histoire naturelle, livre XXII

Verna carus Pericli Atheniensium principi,
cum is in arce templum aedificaret
repsissetque super altitudinem fastigii
et inde cecidisset,
hac herba dicitur sanatus,
monstrata Pericli somnio a Minerua,
quare parthenium uocari coepta est
adsignaturque ei deae.